Liber Sapientiae*

Caput 11: 23

quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
(* Traductions européennes)

Glose

Momentum staterae,etc. Simile dicit Isaias:Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae repulatae suntIsa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur:Verbo Domini coeli firmati suntPsal. 32., etc.Omnes gentes quae non cognoverunt creatorem suum,ad comparationem Deiquasi stilla situlae sunt, et quasi momentum stateraequod leviter declinatur,et sicut gutta roris antelucaniSap. 11., quae primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlae stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo coelesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.